LUCIVS Cejonius Commodus

LUCIVS Cejonius Commodus
LUCIVS Cejonius Commodus
qui et Aelius Verus, ab Hadrlano aevo iam ingravescente morbisqueve tristioribus presso, adoptatus est, A. M. 4098. A. C. 136. A. U. C. 888. Hic tantum Caesar est appellatus, et ab Hadriano in Aeliorum familiam ascitus, ho. e. in Hadriani transcriptus: Praetor factus est, et Pannoniis Dux ac rector impositus, mox etiam Cos. creatus. Hic solus omnia quae cuperet, vel per literas, im petrabat ab Hadriano, cui (ut aiunt9 acceptior formâ quam moribus fuit. atramen Reip. non omnino inutilis fuit, etsi delicate vixerit. Nam lectum mollem ac voluptarium exstruxit, minuto reticulo undique inclusum, eminentibus quatur anacliteriis, eumqueve foliis rosae, quibus demptum esset album, replebat, iacensqueve cum coneubinis, velamine de liliis facto se tegebat, unctus odoribus persicis: praeterea accubationes, ac mensas de rosis ac liliis, et quidem purgatis fecit, quae etst non decora, non tamenad publicam perniciem sunt. Libros amorum Ovidii in lecto semper habuit, Martialem, Virgilium suum dixit. Cursoribus suis exemplo Cupidinum, alas saepe apposuit, ventorumque nominibus vocitavit, indefesse faciens eos cursitare. Uxori conquerenti de extraneis voluptatibus, dixit, patere me per alias, exercere cupiditates meas, uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis. Hic tandem valetudinarius Obiit, superstite etiam Hadriano, sepultusqueve est imperatorio funere, Iul. Cap. in Ceionio. Vide et Lucius Aur. Verus, et Lucius Verus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”